monumenta.ch > Hieronymus > csg46.88 > sectio 8 > 27 > 46
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, XLV.De Eugenio tyranno, et quemadmodum fuerit superatus. <<<     >>> XLVII.De Theotimo Tomitano pontifice.

Cassiodorus, 9, CAPUT XLVI.De miraculis Donati pontificis in Beroea.

1 Ea siquidem tempestate plurimi inter episcopos effulgebant, sicut Donatus Euroeae Epiri. De quo dum provinciales miracula multa testentur, maximum tamen est quod de dracone gessit. Is enim circa pontem in via publica iacens, cibum habebat oves, capras, equos, et homines abripiens devorabat. Ad quam bestiam Donatus sine gladio, sine quolibet iaculo veniens, cum illa levasset caput, quasi voratura virum, tunc ille vexillum crucis ante faciem eius digito designans in aere, in os eius exspuit.
2 Bestia vero sputum mox ore suo suscipiens, exspiravit. Quam, sicut audivi, octo paria boum in vicinum campum traxerunt; et misso igne combusta est, ne aerem fetore corrumperet. Huius itaque Donati sepultura insignis est, ubi oratorium ex eius nomine vocitatur, habens fontem aquarum quem ipse fer ur orationibus invenisse.
3 Nam dum esset locus inaquosus, et illic ex itinere aliquando venisset, aiunt quia fatigatis illis qui cum eo erant, orasset, et mox aquae inundatio prorupisset, et ex illo tempore hactenus permaneret. [SOZOMEN., lib. VII, cap. 25; edit. Christ, Vales. cap. 26, p. 747.]
Cassiodorus HOME

bav824.286 bnf1603.200